Rozmiar: 15909 bajtów

- 40 -

1366. März 25.

Urbanus episcopus servus servorum dei Dilecto filio . . Abbati Monasterij de Ruda Wrat. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filij . . Abbas et Conventus Monasterij de Gimelnitz Cist. ord. Wrat. dioc. quam predecessores eorum decimas, redditus, census, terras, domos, vineas, ortos, possessiones, prata, pascua, nemora, molendina, iura et iurisdictiones et quedam alia bona dicti Monasterij, datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renuntiationibus et penis adiectis, in gravem ipsius Monasterij lesionem nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et alijs perpetuo ad firmam et sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur super hijs litteras confirmationis in forma comuni a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de remedio oportuno proyidere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea que de bonis ipsius Monasterij per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renuntiationibus, penis ac confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem Monasterij legitime revocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratis, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Auinione viij. kal. Aprilis Pontificatus nostri Anno Quarto.
Registrata
R. de Valle, Io. de Manso.
Hinten: Io. de lewis.

Mit der Bleibulle Urbans V. Aus dem Archiv des Klosters Himmelwitz.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów